monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.395 > sectio 63 > sectio 25 > sectio 3 > csg68.320 > sectio 2 > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 71
Haec iuxta historiam breviter diximus, ne penitus Iudaeorum opinionem relinqueremus intactam. Caeterum nulli dubium est, omnes nostros diem tenebrarum, diem intelligere iudicii, de qua scribit et Sophonias: Iuxta est dies Domini magnus, et iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara et dura . Et Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit, furoris et irae, ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo . Simulque decutitur confidentia superborum, qui, ut apud homines iusti appareant, solent diem exspectare iudicii, et dicere: Utinam veniat Dominus, utinam nobis liceat dissolvi et esse cum Christo , imitantes Pharisaeum qui in Evangelio loquebatur : Deus, ago gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus.